Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Seite: 73
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0073
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DI ADELPHI A DECANDRIA.

17

subaequalibus, aristatis. Vexilium subrotundum, flavum, venis rubris pictum; alce
albas, parallelas, apice conniventes; carina ejusdem longitudinis, venis quibusdam
rubris. Stamina diadelpha. Ovarium ovatum, villosum ; stylo longo, ascendente,
capillari, glabro; stigmate simplici. Legumen reniforme, radiatum, dentatum,
arachnoideo-tomentosum, venis et marginibus rubris.
a. Calyx, cum alis et earini. b. Vexillum. c. Carina.
d. Calyx, cum adelphia. D. Idem, auctus. E. Pistillum, auctum.
f. Legumen.

TABULA 723.
HEDYSARUM CAPUT GALLI.
Hedysarum caule diffuso v. erecto, foliis pinnatis: foliolis lineari-oblongis obtusis basi
angustatis glabris, leguminibus subrotundis obliquis compressis undique aculea-
tissimis.
H. Caput Galli. Linn. Sp. Pl. 1059- Willden. Sp. Pl. v, 3. 1217-
Onobrychis Caput Galli. DeCand. Prodr. v. 2. 346.
Onobrychis fructu echinato minor. Tourn. List. 390.
In Cypro et Zacyntho insulis, ad campos; tum ad viam inter Smyrnam et Bursam. O.
Padix annua, perpendicularis, simplex. Caules prostrati, glabri, ramosi, pedales, sulcati,
pallide virides. Folia pinnata, atro-viridia, glabra, 5—6-juga, cum impari; foliolis
lineari-oblongis, acutis, basi angustatis, pilosiusculis. Stipulae parvae, membranaceae,
ovatae, aristatae. Pedunculi axillares, foliis paulo longiores. Racemi 3—4-flori.
Calyx dentibus 5, subfoiiaceis, aristatis, pilosis, alarum longitudine. Vexillum
oblongum, erectum, emarginatum, rubrum, alis et carina concoloribus duplo majus.
Stamina diadelpha. Ovarium dimidiatum, ovatum, tuberculatum; stylo capillari,
rectiusculo ; stigmate simplici. Legumen semi-orbiculatum, pubescens, aculeis rigidis,
validis, subaequalibus, undique munitum.
a. Flos integer, a fronte. b. Calyx, a latere. B. Idem, auctus.
C. Pistillum, auctum. d. Legumen. e. Semen.

VOL. VIII.

F
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list