Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 74
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0074
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
18

DIADELPHIA DECANDRIA.

TABULA 724.
HEDYSARUM CRISTA GALLI.
Hedysauum foliis pinnatis: foliolis retusis emarginatis, leguminibus submonospermis
glabris dorso cristatis, cristii in lacinias planas oblongas dentatas partita, disco rugoso
subaculeato.
H. Crista Galli. Linn. Syst. Veget, ed. 13. 563. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1218.
Onobrychis Crista Galli. DeCand. Prodr. v. 2. 346.
Onobrychis seu caput gallinaceum, minus, fructu maximo insigniter echinato. Tourn.
Inst. 390.
Cypriorum, hodie.
In agro Argolico, Messeniaco et Eliensi, necnon in insula Cypro et circa Byzantium. ©.
Radix annua. Caulis diffusus, ramosus, pubescens, pedalis v. minor, leviter striatus.
Folia pinnata, pubescentia, 6—9-jnga, cum impari; foliolis pedicellatis, cuneatis,
emarginatis. Stipulae ovatae, membranaceae, glabrae, aristatae. Pedunculi pubes-
centes, foliis breviores. Racemi pauciflori. Flores parvi, pallide purpurei. Calyx
5-partitus, laciniis foliaceis aristatis villosis, petalorum longitudine. Vexillum ob-
longum, obtusum, erectum; alce et carina duplo breviores. Stamina diadelpha.
Legumen subrotundum, bicameratum, compressum, glabrum, lateribus excavatum,
aculeatum, dorso cristatum, cristae laciniis foliaceis, inaequalibus, serratis. Semina
minuta, subrotunda, castanea, nitida.
a. Calyx, cum adelphia. A. Idem, auctus. b. Vexillum.
c. Ala. d. Carina. E. Pistillum, auctum.
/. Legumen. g. Idem, verticaliter sectum. h. Semen.

TABULA 725.
HEDYSARUM iEQUIDENTATUM.
Hedysarum foliis pinnatis: foliolis elliptico-oblongis, leguminibus monospermis pubes-
centibus scrobiculatis subaculeatis, cristae laciniis uniformibus integerrimis.
H. aequidentatum. Prodr. v. 2. 84.
Onobrychis aequidentata. DeCand. Prodr. v. 2. 346.
Onobrychis cretica foliis Viciae, fructu magno cristato et aculeato. Tourn. Cor. 66.

In insula Cypro. ©.
Praecedenti simile. Caules erecti, nec diffusi. Foliorum juga, magis distantia; foliola
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list