Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 81
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0081
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIADELPHIA DECANDRIA.

19

acuta, nec retusa, v. cuneata. Pedunculi erecti, foliis multo longiores; foribus
distantibus. Flores triplo majores, intense rosei, venosi. Legumen minus, latere
vix aculeatum, dentibus cristae dorsalis aequalibus mucronatis.
Variat leguminibus pubescentibus et glabris, forte ob diversam exemplarium aetatem.
Nullum legumen completum adest in Herb. Sibth.; in Neapolitanis nostris, a cl.
Tenorio sub nomine H. cretici receptis, latera leguminum subaculeata; in icone
autem B au eri mutica depinguntur.
a. Calyx, cum adelphiL A. Idem, auctus. b. Vexillum,
c. Ala. d. Carina. e. Legumen.

G A L E G A.
Linn. Gen. PL 384. Juss. 359. De C and. Prodr. v. 2. 248.
Calyx dentibus subulatis, subaequalibus. Legumen striis oblongis,
seminibus interjectis.

TABULA 726.
GALEGA OFFICXNALXS.
Galega foliolis lanceolatis obtusissimis mucronatis glabris, pedunculis foliis longioribus.
G. officinalis. Limi. Sp. Pl. 1062. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1241. DeCand. Prodr. v. 2. 248.
G. vulgaris, floribus coeruleis. Tourn. Inst. 398.
In Atho, et Olympo Bithyno montibus. Q/ .

Caules erecti, 2—3-pedales, ramosi, glabri, striati. Folia pinnata, 7—9-juga, pubescentia,
internodiis duplo longiora; foliolis ovato-lanceolatis, obtusissimis, sessilibus, mucro-
natis. Stipulce foliaceae, semisagittatae, acuminatae. Racemi axillares, erecti, multi-
flori, pedunculati, foliis longiores, pubescentes. Flores lactei. Bracteas subulatae,
ari statae. Calyx basi obtusus, eampanulatus, 5-dentatus; dentibus brevibus aristatis
inaequalibus. Vexillum erectum, obtusum, alis et carina longius. Stamina mona-
delpha. Legumen li poli, longum, rectum, lineare, subtorulosum, glabrum, venis
tenuibus, simplicibus, parallelis, contiguis, obliquis striatum; stylo arcuato, parvo,
laevi, terminatum. Semina cylindracea, atra, glabra.
c. Calyx, cum adelphia.

a. Vexillum.
d. Legumen.

b. Ala, cum carina.
e. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list