Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 89
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0089
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)

0.5
1 cm
facsimile
DIADELPHIA DECANDRIA.

21

ASTRAGALUS.

Linn. Gen. PL 385. Juss. 358. Gcertn. t. 154.
Legumen plerumque biloculare, gibbum.

De Cand. Prodr. v. 2. 281.
Semina biserialia.

%% Caulibus foliosis diffusis.
TABULA 728.
ASTRAGALUS HAMOSUS.
Astragalus diffusus pubescens, foliolis oblongis emarginatis, capitulis sub-8-floris, pedun-
culis foliis brevioribus, leguminibus hamatis compresso-cylindraceis rigidis mucro-
natis : adultis glabris.
A. hamosus. Linn. Sp. PL 1067. Willden. Sp. PL v. 3. 1279. DeCand. Prodr. v. 2. 290.
A. luteus annuus monspeliacus procumbens. Toarn. List. 416.
In insulae Cypri campestribus. 0.
Caules procumbentes, ramosi, pubescentes, subpedales. Folia pubescentia, 9—11-juga;
foliolis cuneato-oblongis, emarginatis, inferioribus brevioribus. Stipulae membrana-
ceae, ovatae, acutae, distinctae. Capitida sub-8-flora, pedunculata, pubescentia, foliis
breviora. Flores parvi, ochroleuci. Calyces albidi, limbo viridi, villosi; dentibus
subulatis : inferioribus longioribus, bracteis subulatis aequalibus. Legumina matura
pallide brunnea, glabriuscula, avenia, compresso-cylindracea, falcata, rigida; suturi
seminiferi inflexi cavitatem leguminis in cameras duas fere omnino separante.
Semina castanea, subolivacea, subrotunda, compressa.
a. Flos integer. B. Vexillum, magnitudine auctum. C. Ala, aucta.
D. Carina, aucta. E. Calyx, cum bractea subtendente, auctus. f. Legumen maturum.
g. Semen.

TABULA 729.
ASTRAGALUS CONTORTUPLICATUS.
Astragalus diffusus pilosissimus, foliolis oblongis apice bilobis, capitulis sub-5-floris,
pedunculis foliis quadruplo brevioribus, dentibus calycinis divaricatis, leguminibus
teretibus contortuplicatis villosis.

VOL. VIII.

G
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list