Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Hrsg.]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Seite: 106
Zitierlink: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0106
Lizenz: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
26

DIADELPHIA DECANDRIA.

Frutex lignosus, undique petiolis spinescentibus persistentibus armatus ; ramis vetustis
nudis, sordide fuscis, corrugatis, laesis gummi flavum, viscidum, mox induratum,
fundentibus. Foliola pubescentia, atro-viridia, angusta, utrinque acuta. Stipulce
rigidae, glabrae. Flores in corymbis densissimis, 4—5-floris, sessilibus aggregati, foliis
multo breviores. Bracteae cymbiformes, dorso glabriusculae, calycis longitudine.
Calyx turbinatus, lan& densissimi tectus; dentibus subulatis, tubo longioribus.
Petala apice purpurea. Vexillum oblongum, angustum, obtusum; alarum et carinae
ungues laminis fere triplo longiores.
Huic Dioscoridis descriptio Tragacanthae suae optime respondet. Hodierni nomen antiquum
conservant, et gummi quotannis e Patris in Italiam transportant.
a. Flos, a fronte visus. B. Calyx. C. Vexillum.
D. Ala. E. Carina. F. Adelphia; omnes a B. ad F. auctae.

TABULA 736.
ASTRAGALUS CRETICUS.

Astragalus floribus sessilibus aggregatis lan& densissima calycum involutis, calycis den-
tibus lanceolatis, foliolis 6—7-jugis oblongis acutis incanis.
A. creticus. Lam. Dict. v. 1. 321. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1330. DeCand. Prodr. v. 2. 297.
Tragacantha cretica incana, flore parvo, lineis purpureis striato. Tourn. Cor. 29. Iter,
v. 1. 22. ic. 21.
YloTYjpiov Dioscoridis.

In collibus arenosis Ioniae legit Sibthorp; nec non in Olympo Bithyno, et Sphacioticis
Cretae montibus. T7.

Frutex humilis, ramosus, densus, undique petiolis rigidis spinescentibus armatus ; ramis
junioribus densissime pubescentibus murinis, vetustis sordide fuscis, gummi durum
flavum fundentibus. Folia incana; petiolis demdm glabris; foliolis 6—7-jugisJ
ovatis v. linearibus, mucronatis. Stipulce ovatae, dorso tomentosae. Flores densissimi,
sessiles, lan& calycum involuti. Calyx virescens, turbinatus; dentibus lineari-lanceo-
latis. Vexillum pallide flavum, basi auriculatum, obovatum, apiculatum, venis roseis
striatum. Aloe oblongae, unicolores, ungue tenuissimo. Carina unicolor, ungue
vix lamin£i angustiore.
Haec species etiam Tragacanthum fundit.

a. Flos integer, h, fronte visus.
D. Ala.

B. Calyx, auctus, ut et omnes sequentes.
E. Carina.

C. Vexillum.
F. Adelphia.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Impressum   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list