Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 117
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0117
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
I


DIADELPHIA DECANDRIA,

EBENUS.
Linn. Gen. Pl. 386. DeCand. Prodr. v. 2. 350.
Calyx plumosus, bilabiatus. Alce minimae. Stamina monadelpha.
Legumen subrotundum, 1—2-spermum.

TABULA 739.
EBENUS CRETICA.
Ebenus fruticosa, foliis 3—5-foliolatis, spicis ovato-cylindraceis.
E. cretica. Linn. Sp. PL 1076. DeCand. Prodr. v. 2. 350.
Anthyllis cretica. Willden. Sp. PL v. 3. 1019-
Barba Jovis lagopoides cretica frutescens incana, flore spicato purpureo amplo.
Inst. 651.

Tourn.

In montibus Sphacioticis Cretae. 1?.
Frutex 2—3-pedalis; ramis tortuosis: vetustis pallide fuscis, cortice secedente scabris,
junioribus pubescentibus basi vestigiis stipularum ramentaceis tectis. Folia sericea,
aut ternata, aut pentaphylla pinnata; foliolis obovatis, acutis, impari sessili. Stipulae
membranaceae, cinnamomeae, a petiolo fere liberae, antice connatae ; apicibus aristatis
tantflm distinctis. Pedunculi sericei, erecti, foliis paulo breviores. Spicee oblongae,
densissimae, multiflorae. Bracteae concavae, ovatae, acutae, glabrae, ciliatae. Calyx
bilabiatus, pilosus; tubo dentibus f, aristatis, plumosis multo breviore. Corolla rosea,
venosa. Vexillum subrotundum, emarginatum; alce minimae, aduncae, carinae basi
adnatae; carina ventricosa, ascendens, vexillo brevior. Stamina submonadelpha.
Ovarium subrotundum, villosum ; stylo capillari, ascendente, apice subulato. Legumen
minimum, subrotundum, uniloculare, monospermum. Semina sphaerica, nitida.

a. Bractea.
d. Vexillum.
g. Adelphia.
j. Semen.

b. Flos integer.
e. Carina, cum alis minutis.
h. Pistillum.

c. Idem, vexillo dempto.
f. Ala.
i. Legumen.

VOL. VIII.

I
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list