Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 118
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0118
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
30

DIADELPHIA DEC ANDRI A.

TABULA 740.
EBENUS PINNATA.
Ebenus herbacea, foliis pinnatis 4—5-jugis cum impari, foliolis anguste ovalibus mucro-
natis, stipulis bifidis, caule adpresse pubescente, spicis sphaericis.
E. pinnata. Prodr. v. 2. 92. nec Desfont.
E. Sibtborpii. DeCand. Prodr. v. 2. 351.
Onobrychis orientalis argentea, fructu echinato minimo. Tourn. Cor. 26.
In Atho et Parnasso montibus. .
Radix lignosa, ramosa, multiceps. Caules prostrati, sericeo-pubescentes, parum ramosi,
H—2-pedales. Folia internodiis breviora, sericea, pinnata; foliolis 3—4-jugis,
anguste ovalibus, impari sessili. Stipulce membranaceae, testaceae, a petiolo et
invicem liberae, apice bifidae. Pedunculi terminales, foliis longiores. Capitula
sphaerica, densissima, multiflora. Bractece subrotundae, concavae, pubescentes, caly-
cibus breviores; exterioribus vacuis involucri speciem formantibus. Calyx roseus;
tubo turbinato, pubescente; dentibus aristatis, plumosis, inferioribus longissimis.
Flores laete rosei, mintis purpurascentes quam in praecedente. Vexillum venosum,
ovatum, obtusissimum ; alce minimae, pallidae, subcuneatae; carina avenia, ventricosa,
ascendens. Stamina submonadelpha.
Ebenus pinnata vera differt stipulis indivisis, caule molliter hispido, nec non coroflfi calyce
breviore.

a. Bracteae exteriores vacuae.
D. Vexillum.
G. Adelphia ; omnes a C. ad G. auctae.

b. Flos integer.
E. Carina, cum alis.

C. Calyx.
F. Ala.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list