Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 123
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0123
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
DIADELPHIA DECANDRIA. 31
TRIFOLIUM.
Linn. Gen. Pl. 387. Gcertn. t. 153.
Flores subcapitati. Legumen vix calyce longius, non dehiscens, deciduum.

* Leguminibus calyce longioribus.
Melilotus. Juss. Gen. 356. DeCand. Prodr. v. 2. 186.
TABULA 741.
TRIFOLIUM MESSANENSE.
Trifolium caule erecto prostratoque, foliolis cuneatis dentatis, stipulis acuminatis basi
auriculatis dentatis, leguminibus ovalibus acutis inaequilateris arcuatlm venosis.
T. messanense. Linn. Mcmtiss. 275. Suppi. 339. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1353.
Melilotus messanensis. Desfont. FI. Atlant. v. 2. 192. DeCand. Prodr. v. 2. 189.
Melilotus messanensis procumbens folliculis rugosis sublongis, spicis florum brevibus.
Tourn. List. 407.
Accto; Yjfxe^og Dioscoridis.
TgKpvT^hi hodie, nomen omnibus fere hujusce generis speciebas commune.
In cultis Graeciae ubique spontaneum. O.
Radix pallida, perpendicularis, ramosa, tuberculos quosdam pallidos hic illic gerens.
Caulis erectus v. prostratus, atroviridis, glaber, hinc purpurascens. Stipulce basi
membranaceae, dilatatae, obtuse dentatae, apice acuminatae. Foliola cuneata, nunc
retusa, dentata, basi integerrima. Racemi petiolis breviores, stricti. Calyx tubulo-
sus, basi obtusus; dentibus 5, subaequalibus, acutis. Petala lutea; unguibus calyce
vix longioribus. Vexillum ascendens, obtusum ; alce obtusae, carina paulo breviores.
Legumina 1—2-sperma, pendula, ovalia, utrinque acuta, hinc purpurascentia, inae-
quilatera; venis elevatis, arcuatis, nunc anastomosantibus, notata. Semen oblongum,
atrum, minute punctatum.

a. Flos.

A. Idem, auctus.

B. Vexillum, auctum.

C. Pistillum, auctum.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list