Sibthorp, John ; Smith, James Edward [Editor]
Flora Graeca, sive plantarum rariorum historia, quas in provinciis aut insulis Graecis legit, investigavit et depingi curavit John Sibthorp: hic illic etiam insertae sunt pauculae species quas vir idem clarissimus, Graeciam versus navigans, in itinere, praesertim apud Italiam et Siciliam, invenit (Voluminis octavi - Fasciculus primus): Vol. VIII. — London, 1833

Page: 144
Citation link: 
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/gr-Fol-3-340-08-1/0144
License: Creative Commons - No rights reserved (CC0)
0.5
1 cm
facsimile
36

DI ADELPHI A DECANDRIA.

T. angustifolium. Linn. Sp. Pl. 1083. Willden. Sp. Pl. v.3. 1372. DeCand. Prodr. v. 2.190.
T. montanum angustissimum spicatum. Tourn. Inst. 405.
KccTfexoxhotgi hodie.
r&TCvzgcc Zacynthorum.
In Graecia, Archipelago et insulis circumjacentibus frequens. Q.
Caules erecti, pilosi, in solo sterili palmares, in pingui bipedales. Folia erecta, ad presse
pilosa, internodiis longiora; foliolis linearibus, acutissimis, integerrimis, divaricatis,
petiolo aequalibus. Stipulas lineares, integerrimae, parallele venosae ; apicibus liberis,
aristatis, petiolo aequalibus. Spicee cylindraceae, terminales, 3 uncias longae, brevi-
pedunculatae. Calyces patentim pilosi; laciniis herbaceis, plumosis, corollh paulo
brevioribus, infimi longiore, in fructu rigidis, patentissimis. Corolla pallide rosea,
monopetala; vexillo lineari, emarginato; alis subparallelis, carina longioribus.
Legumen minimum, oblongum, membranaceum, sub ore calycis incrassato et
indurato absconditum. Semen ovatum, testaceum.
a. Flos integer. B. Calyx, auctus. C. Corolla, aucta. d. Calyx fructifer.
e. Calyx, apertus. /. Semen. F. Idem, auctum.

TABULA 750.
TRIFOLIUM STELLATUM.
Trifolium villosum, caule diffuso, foliolis late cuneatis apice dentatis, stipulis latis serratis,
spicis subglobosis terminalibus pedunculatis, laciniis calycinis foliaceis pungentibus
corollae aequalibus fructiferis stellatim patentibus.
T. stellatum. Linn. Sp. Pl. 1083. Engl. Bot. t. 1545. Willden. Sp. Pl. v. 3. 1373.
DeCand. Prodr. v. 2. 197-
'AhoKpga, Zacynthorum.

In Cret5, Cypro et Zacyntho insulis, nec non in Peloponneso et circa Byzantium. 0.

Caides villosi, diffusi, palmares v. minores, simplicissimi, ratione staturae totius plantae
robusti. Folia villosa, internodiis breviora; foliolis subrotundo-cuneatis apice
dentatis, superiorum sessilibus in apicem stipularum. Stipulae latae, subherbaceae,
serratae, acutae, venosae. Spicee ovatae v. subrotundae, terminales, pedunculatae.
Calyces villosissimi, corollae subaequales; laciniis in flore aristatis, strictissimis, in
fructu foliaceis, triplo latioribus, patentissimis; fauce in fructu clausi, breviter
barbatA Corolla pallide flava monopetala; tubo roseo. Vexillum lineare acutum.

a. Flos integer.

b. Calyces fructiferi.

c. Legumen.

A. Idem, auctus.

d. Semen.
loading ...

DWork by UB Heidelberg
Universitäts- und Landesbibliothek Darmstadt   |    Imprint   |    Datenschutzerklärung   |    OAI   |    RSS   |    Twitter   |    seo-list