Commentum sex tractatuum Petri Hispani. Add: Tractatus posteriorum Aristotelis. Comm: Gerardus de Harderwyck
[Cologne: Heinrich Quentell], 1488
Citation link: http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/inc-iii-78
URN: urn:nbn:de:tuda-tudigit-9953
METS
http://tudigit.ulb.tu-darmstadt.de/show/iiif/inc-iii-78/manifest.json
Content
- Copulata Petri Hyspani secundum processum Burse Laurentii.
- Circa initium huius secunde scientie trivialis moventur quedam dubia preambula, quorum primum est an logica sit scientia vel tamen scientie modus.
- Sextum dubium est quot sunt habitus intellectuales, solutio: quinque scilicet sapientia, intellectus, prudentia, ars et scientia.
- [N]omen est vox significativa ad placitum sine tempore cuius nulla pars separata aliquid significat finita et recta.
- [P]ropositio est oratio verum vel falsum significans indicando ut homo currit.
- Propositio indiffinita est illa in qua subicitur terminus communis sine signo ut homo currit.
- Lex sive natura contrariarum talis est quod si una fuerit vera reliqua erit falsa et non econnerio...
- [P]ropositio hypothetica est que habet duas propositiones cathegoricas tamquam principales partes sui...
- Petrus Hyspanus superius determinavit de propositione cathegorica, que est simplex oratio constituta ex nomine et verbo.
- [M]odus est adiacens rei determinatio et habet fieri per adiectivum...
- Harum autem propositionum equipollentie quatuor regulis cognoscuntur, prima regula talis est cuiuscumque dicto affimato attribuitur...
- Secundus tractatus
- Ad cognoscendum autem hoc membrum scilicet differentibus specie oportet scire quod differens dicitur tot modis quot modis dicitur idem.
- Hic Petrus Hispanus declarat diffinitionem primam, et primo hoc membrum differentibus specie, dicens quod ad cognoscendum hoc membrum differentibus specie omne scire...
- [D]ifferentia dicitur tripliciter scilicet communiter proprie et magis proprie...
- [A]ccidens est quod adest et abest preter subiecti corruptionem ut album nigrum sedere et non sedere...
- Proprium autem differt ab accidente quia proprium de una sola specie predicatur cuius est proprium...
- Incipit tertius tractatus.
- Quando alterum de altero predicatur ut de subiecto quecumque de eo quod predicatur dicuntur, omnis de subiecto dicuntur...
- [S]ubstantia vero dividitur in primam et secundam, substantia prima est que proprie principaliter et maxime substare dicitur...
- Item substantie nihil est contrarium sed hoc non est proprium substantie, quia convenit omni quantitati et quibusdam aliis...
- Quantitatis autem continue quinque sunt species scilicet linea, superficies, corpus, tempus et locus.
- Proprium est quantitati secundum eam equale vel inequale dici...
- Item omnia relativa dicuntur ad convertentiam ut pater filii pater, filius patris filius.
- Tertia species qualitatis est passio et passibilis qualitas ut ille qualitates que efficiunt in sensibus passiones ut in gustu, dulcedo...
- Proprium est actioni ex se inferre passionem, recipiunt autem agere et pati contrietatem...
- [H]abitus est corporeum et eorum que circa corpus sunt adiacetia secundum quam hoc dicuntur...
- [H]abere dicitur multis modis, primo modo dicitur habere aliquam qualitatem ut disciplinam vel virtutem...
- [Tractatus quartus]
- Unde tales dantur regule utiles ad quamlibet figuram, ex puris particularibus indiffinitis et singularibus nihil sequitur...
- Celarent secundus modus constat ex maiore universali negativa et universali affirmativa minore...
- [S]equitur de tertia regula cuius tales dantur regule, in tertia figura minore existente negativa nihil sequitur...
- [S]ed quia Arestoteles in priorum ostendit coniugationes in quibus non sequitur concusio (!) ex premissis esse inutiles per inventionem terminorum in quibus non tenet huiusmodi coniugatio...
- Quintus tractatus
- Argumentum autem per locum confirmatur ideo danda est diffinitio loci prout locus hic sumitur...
- [D]escriptio est oratio significans esse rei per accidentalia...
- Locus a toto in quantitate est habitudo ipsius ad suam partem et est constructivus et destructivus...
- Materia est ex qua cum alio aliquid fit, et est duplex, quedam enim est permanens et quedam est transiens.
- Communiter accidentia sunt duplicia quedam enim sunt que aliquando se consequuntur et aliquando non...
- Transsumptio est duplex, quedam enim est quando dictio vel oratio unum significans transsumtur ad significandum aliud propter similitudinem aliquam...
- Sextus tractatus
- Syllogismus sophisticus ordinatur ad quinque methas que sunt redargutio falsum...
- [A]mphibolia est multiplicitas orationis eiusdem secundum substantiam et secundum modum proferendi diversa significantis...
- [D]e fallatia divisionis. Quid sit divisio dictum est prius, fallatia divisionis est ydoneitas decipiendi proveniens ex eo...
- [S]equitur de fallatiis extra dictionem que sunt septem...
- Causa apparentie huius fallatie est convenientia dictorum secundum quid ad dictam simpliciter...
- [P]ropositio plures est in illa in qua plura predicantur de pluribus vel plura de uno vel unum de pluribus...
- Comentum sex tractatuum Petri Hyspani et unius libro posteriorum Arestoteli correspondentis ex diversis studiosissime in florentissima universitate sancte civitatis Coloniensis per Gerardum de Hardarwijck actu in eadem regentem collectum, anno incarnationis dominice M cccc octogesimo octavo finem accipit feliciter.
- Tractatus posteriorum.
- [U]t perest deinceps de principiis demonstrationis elementis et effectibus eiusdem pertractare...
- [Q]uestio quia est que fuit ultima questionum certificatur demonstratione quia est et persuadetur plerumque inductive...
- Commentum tractatus correspondentis libro posteriorum Arestotelis collectum in florentissima universitate Coloniensis per magistrum Gerardum de Harderwijck sacre theologie licentiatum actu in eadem regentem continens processum burse Laurentiane finem. Anno domini M cccc octogesimo octavo accepit feliciter de quo sit benedictur Jesus Marie filius.
- Copulata super omnes tractatus parvorum logicalium Petri Hyspani et nonullos modernorum secundum viam Albertistarum.
- Tractatus suppositionum.
- [S]uppositionum alia communis alia discreta, suppositio communis est que fit per terminum communem ut homo animal...
- Item personalium suppositionum, alia est determinata alia confusa...
- [R]elativum est duplex, uno modo relativum est cuius esse est ad aliud se habere et sic relativum est unum de decem presentis...
- De ista suppositione sunt multe regule speciales.
- [A]ppellatio est acceptio termini pro re exeunte quia terminus sercans...
- Iste est decimus tractatus eorum qui in proemio prelibati sunt eius subiectum et materia est terminus appellans et passio appellatio...
- Sequitur de restrictione facta per verbum de quem plures dantur regule.
- Hic Petrus Hyspanus prosequitur regulas de restrictione facta per verbum et sunt tres, prima est terminus communis supponens vel apponens verbo presentis temporis sumpto simpliciter...
- Secundum predicta queritur de hoc sophismate omnis homo est et quodlibet differens ab illo est non homo...
- Hic Petrus Hispanus movet quedam sophismata per ordinem circa hoc signum omnis, querens de veritatem eorum.
- Item solet poni quedam distributio aptitudinis ut omnis homo timet in mari id est aptus natus est timere in mari...
- Secunda regula est, omnes nostre responsiones et oppositiones tempore obligationis facte reputari debent tamquam facte pro eadem mensura temporis vel instantis.
- Tractatus insolubilium.
- [Q]uo ad secundum subiungende sunt quedam regule quarum prima est, in omni bona communa ex opposito contradictorio consequentis sequitur oppositum...
- Hic ponit quasdam regulas consequentiarum quarum prima est, in omni bona...
- Undecima regula est ab exceptiva affirmativa ad exclusivam negativam bona est consequentia...
- [P]ropositio exponibilis est propositio habens obscurum sensum expositione indigentem...
- Sequitur de exceptivis signis. Exceptive dictiones dicuntur que significant exceptionem alicuius contenti sub aliquo distributo...
- [S]equitur de incipit et desinit pro quorum expositione notandum est quod rerum quedam sunt querum esse...
- Commentum super omnes tractatus parvorum logicalium multa opera in alma universitate Coloniensis per Gerardum de Harderwijck sacre theologie licentiatum, actu in eadem regentem ex diversorum doctissimorum et precipue Alberti Magni ecclesie Ratisponensis dum vixit episcopi, scriptis solidissimis collectum. Anno M cccc lxxxviii in festo gloriosissimi confessoris et athlete fidei Hyeronimi finem accepit, de quo sit benedictus virginis filius vivorum et mortuorum iudex futurus. Amen.
- Einband und Fragmente